- GRANUM
- GRANUMproprie semen, quod spargitur, ὁ ςπόρος, ὁ σιτὸς, unde Granarium, σιτοβολὼν; et grania vel Granea, in Salica aliisqueve LL. locus, ubi fruges in spicis reponuntur et excutiuntur. Vide supra in voce Grana. Idem primum ponderis rudimentum; fuêeruntqueve 24. eorum in scriptulo. Sic decem scriptulorum margarita (quo pondere maximae cognitae sunt Veteribus) 204. granis expendebatur, tempore Plin. Hodie maximas, quae ad Comorinum prom. capiantur, centum grana pendere, tradit Garcias ab Horto, earum pretium solere esse 1500. aureorum, addens. Idem vidisse quandam fatetur, quae 160. grana tritici pendebat. In Persico sinu maiores reperiuntur, quae et ceteris omnibus candoris ac magnitudinis dore anteferuntur: inde Romanis aferebantur. Atque hae sunt, quas hodie Orientales vocant, laudatissimas omnium. Salmas. ad Solin. p. 1170. De grano Gnidio, ut Plin. vocat l. 13. c. 21. seu grano Galatiae rubente, ut Tertullian. Vide eund. ibid. p. 301. et supra ubi de Cocco, seu grano quo infectores utuntur, Graecis per excellentiam κόκκος. i. e. granum, dicto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.